Description (Repository) |
[[[ecsp 92. Confirmation by Gilbert Foliot, bishop of London, of the gift by Hugh of Boxsted to the abbey of St. John the Baptist, Colchester, of the moiety of the church of Boxsted.
Date : 1163-81. 1
MS. : A 40/1436 (original) ; Liber A, fo. 8b (No. 84). Printed : Newcourt, II, p. 78 (from Liber A).
G. dei gratia Lundon' episcopus . uniuersis sancte matris ecclesie filiis . ad quos presentes littere peruenerint salutem, in domino. Litteras dilecti filii nostri Hugonis filii Euerardi de Bocstede 2 nobis directas inspeximus ex quarum inspectione ipsum Hugonem deo 7 monasterio sancti Iohannis de Colecestria . 7 monachis ibidem deo famulantibus jus patronatus quod in medietate ecclesie de Bocstede' habuerat in perpetuam 7 liberam elemosinam pro salute sua 7 suorum concessisse cognouimus . cuius nos autentico scripto fidem habentes ipsiusque erga deum piam deuotionem attendentes eius donationem ratam habuimus . 7 domnum abbatem Colecestrie Gwalterum in his que ad ipsam spectant medietatem ea que nobis a domino concessa est auctoritate personam constituimus. Et quia peruerse malignantium calliditates de die in diem suscipiunt incrementum 7 quod plerique deuoto inceperunt animo eos ad id instigante maligno frequenter ad deteriora uertere nituntur propositum ne nostra quoquo modo possit de cetero irritari donatio pastorali cura prouidere curauimus . 7 ut firmitatis robur optineat earn pagine presentis inscriptione ., 7 sigilli nostri appositione, confirmauimus. His testibus. Ricardo Foliot . archidiacon6 Colec'. magistro Radulfo de Altaripa magistro scolarum Lundon', Gileberto Foliot. Rogero de Wigornia. Ricardo de Sarebiri (sic). Radulfo de Ciltona. c
Endorsed : G. Lond' episcopus de ecclesia de Boxsted' d. xii. (bis).
Size : 6" X 5'. Tag with fragment of episcopal seal. |