Description (Repository) |
[[[liber A
276. Appropriation by Richard [III], bishop of London, to the dignity of master of the schools of St. Paul's, of the tithes from his demesne land at Fulham [Middlesex] from various assarts made before his episcopate, and from his demesne land at Orsett [Essex] and from the land of Humfrey of Marney. He assigns also an acre of land at Orsett as a place of deposit for the tithes.
Date : 1189-98.
MS. : Liber A, fo. 29a (No. 274).
Printed : Newcourt, I, pp. 109-10 (with omissions) ; Leach : op. cit., p. 214 ; Hackett : Evidences, etc., xxxviii.
Ricardus dei gratia Lund' episcopus . omnibus sancte matris ecclesie ffflis ad quos presentes littere peruenerint salutem in domino. Ea que ad honorem ecclesie dei 7 ad eius dignitatis augmentum recte disponuntur iustum est perpetua firmitate gaudere. Inde est quod nos cum diuina dispositione ad ecclesie Lond' regimen uocati essemus considerantes quod magister scolarum ecclesie beati Pauli solius [sic] fungeretur magisterii nomine et ex ipso magisterio uel nullum uel modicum sentiret emolumentum in mente 7 proposit° habuimus ut cum nobis facultas subpeditaret aliquos magisten o conferremus redditus ex quibus ipse magister cum dignitatis nomine aliquod perciperet commodum. Procedente itaque tempore communicato cum vin s prudentibus consilio assensu decani 7 capituli ecclesie beati Pauli hec que subscripta sunt ipsi magisterio assignauimus . decimas scilicet tocius dominici nostri de Fuleham tam de frugibus tam de aliis fructibus 7 de feno 7 alias minutas decimas . omnes decimas quoque assartorum 7 noualium que ante tempora nostra ad cultum redacta sunt . scilicet de .x. 7 .vii. acris in Bernes 7 de viginti acris in Stroda 7 de .xx. acris in campo dispensatorum 7 de .xx. acris in Wargemere 7 de octo acris de sarto sagum 7 de xl. quinque acris 7 dimidia inter assartum Ricardi 7 vetus fossatum 7 de sexaginta octo acris in Wormeholt 7 Herleston' 7 decimas de viginti duabus acris apud Sixtele 7 de duabus acris in Whitemere 7 de duabus acris que iacent in Hoco. 7 de nouem acris essartorum in Wormeholt et de quatuor acris essartorum iuxta Wormeholt . hec autem omnia ad cultum ante tempora nostra redacta sunt. Assignauimus etiam eidem magisterio omnes decimas nostras tam de frugibus tam de aliis fructibus 7 minutas de dominico nostro de Horset' 7 de tota terra illa que fuit Humfridi de Marini. Assignauimus etiam sepedicto magisterio unam acram terre in Horset' ad repositionem decimarum eidem magisterio assignatarum libere 7 pacifice de nobis 7 successoribus nostris tenendam. Ut autem hec nostra concessio perpetuam optineat firmitatem . ne tractu temporis in dubium posset deuocari vel in irritum eam presentis scripti testimonio 7 sigilli nostri appositione roborare curauimus. Hiis testibus. Radulfo de Diceto ecclesie beati Pauli Lond' . decano. magistro Alardo archidiacono Lond' 7 aliis nominatis in calla. |