[[[liber A
267. Notification by Walter, son of Robert, of his sale to Gilbert Foliot, bishop of London, of Walter Cheriesson, natiuus, with all his children and descendants.
Date : 1163-87.
MS. : Liber A, fo. 28a (No. 265).
Walterus filius Roberti omnibus hominibus suis francis 7 anglis. salutem. Sciatis me hominem meum natiuum Walterum Cheriessone 7 filios 7 flu as eius 7 omnes ab eis descendentes uendidisse venerabili domino .G. episcopo London' 7 totum jus quod in ipso 7 in filiis eius 7 filiabus 7 ab ipsis descendentibus sicut in hominibus meis natiuis habebam sibi 7 successoribus suis episcopis Lond' inperpetuum cessisse 7 me propter eius 7 filiorum 7 filiarurn eius 7 ab ipsis descendencium liberationem a potestate mea 7 heredum meorum inperpetuum decem marcas argenti a predicto episcopo .G. accepisse 7 uxorem meam Matildam Doili propter hanc Walteri 7 suorum 7 ab eis descendencium quietanciam ab eodem episcopo decein aureos habuisse. Ipsum itaque Walterum 7 filios eius 7 flu as qui uel ante conuentionem haric nati sunt uel postea sunt nascituri cum omnibus rebus 7 catallis suis predicto episcopo, Gilberto 7 omnibus successoribus eius 7 ecclesie London' quietos concedo 7 ab omni potestate 7 dominatione mea 7 heredum meorum inperpetuum dimitto. Quod ne processu temporis queat in irritum reuocari aut aliquatenus infirmari carte presentis inscriptione testificari 7 sigilli mei appositione confirmare curaui. Hiis testibus. Ricardo archidiacono Colecestrie. magistro Ricardo de Storteford'. 7 aliis.