[[[liber A
142. Quitc1aim by Stephen, son of Reginald de Baile, and Walter his brother, to Robert of Sandon, of their right and claim in the property which adjoined the houses of Nicholas the archdeacon.
Date : 1203-4.
MS. : Liber A, fo. 14a (No. 137).
Sciant presentes 7 futuri quod ego Stephanus filius Reginaldi de Balle 7 ego Walterus frater eiusdem Stephani reliquimus 7 quietum clamauimus Roberto filio Ricardi camerarii de Saundon' 7 illis quibus donare uel vendere uel aliquo modo assignare uoluerit totum jus nostrum 7 clamium 7 calumpniam que habuimus in terra illa que fuit Reginaldi patris nostri que est proxima domui que fuit Nicholai quondam archidiaconi 7 postmodum magistri Nicholai nepotis ipsius Nicholai quondam archidiaconi . ita quod nec nos nec heredes nostri nec aliquis homo per nos uel pro nobis aliquid in predicta terra siue in pertinenciis suis habere uel exigere uel clamare poterimus. Pro hac autem quieta clamatione prefatus Robertus dedit nobis duas marcas argenti. Hiis testibus. Henrico tunc maiore London'. Thoma de Hauerhull' 7 Hamone Brant tunc uicecomitibus London'. Rogero filio Alani. 7 aliis.