[[liber A
136. Deed of sale by Herbert of Boulogne to Robert of Sandon of the land and houses which belonged to Master Nicholas.
Date : 1203-4.
MSS. : Liber A, fo. 13a (No. 131) ; B.M., Han. MS. 4080, fo. 10.
Sciant presentes 7 futuri quod ego Herebertus de Bolonia vendidi 7 quietum clamaui 7 forisa-ffidaui de me 7 heredibus meis magistro Roberto de Sandon' totam illam terram 7 domos quas magister Nicholaus nepos Nicholai quondam archidiaconi Lond' mihi pro seruicio meo donauit . que etiam terra 7 domus sunt proxime porte domus que fuit magistri Nicholai prenominati. scilicet quicquid ibidem habui in longitudine 7 latitu.dine in lignis 7 lapidibus 7 in rebus cuntis sine aliquo retenemento . habendum 7 tenendum eidem Roberto 7 illis quibus illas aliquo modo assignare uoluerit extra me 7 heredes meos libere quiete integre finabiliter in finali uenditione . ita quod nec ego Herebertus prenominatus nec heredes mei nec aliquis per nos uel pro nobis quicquam de terris prenominatis habere uel exigere uel clamare poterimus inperpetuum. Hanc autem terram 7 domos 7 cetera. Pro hac autem venditione . quieta clamancia . forisaffidatione . warantisione . 7 presentis carte mee confirmatione . dedit mihi prenominatus Robertus . quatuor marcas argenti 7 unam robam precii .xx. solidorum. Hiis testibus. Henrico tunc maiore Lond'. Thoma de Hauerhull'. Hamone Brant 7 aliis.