p660-1
De dimidia libra piperis percipienda in Londoniis.
Omnibus christi fidelibus ad quod presens scriptum pervenerit willelmus dei gratia abbas et conuentus colecestrie salutem. Noverit universitats vestra nos unanimi assensu capituli nostri concessisse dimisse et presenti carta nostra confirmasse Galfrido de Wyntonia civi Londoniensi quinque marcas quatuor solidos et . IIII. denarios annui et liberi redditus et quieti quem redditum nos habuimus in ciuitate Londoniarum et percipere solebamus de tenementis subscriptis scilicet de tenemento illo in parochia Sancti Dunstani versus Turrim quod Lithulfus Teutonicus tenet annuatim xxvii solidos. et de tenemento illo in eadem parochia quod gunnora media tenet annuatim quatuor solidos. et de tenemento illo parochia sanct marie de newecherche quod oumfridus le feuere tenet quod fuit quondam petri dagun annuatim viginti sex solidos et VIII denarios et de tenemento illo in parochia sancti laurencii de candelewichte strate quod walterus de standune tenet annuatim XIII solidos et quatuor denarios. quicquid vero in predicto redditu et de predictis tenementis habuimus vel habere debuimus absque aliqua diminutione habendos et tenendos dicto galfrido et heredibus suis siue cuicumque vel quibuscumque et quandocumque vendere dimittere legare vel quocumque alio assignare voluerit et heredibus eorum libere quiete integre . . . .
his testibus etcetera {no witneses}