p295-296
Terri filius Fulcredi de eadem terra.
Sciant presentes et futuri quod ego Terri filius Fulchredi concessi et dimisi et hac carta mea confirmaui Deo et ecclesie Sancti Johannis Baptiste Colecestrie et monachis ibidem Deo seruientibus terram super Walebroc ad occidentem que jacet inter terram Pagani de Walebroc et teram Warini capellani. quam Baldemwinus quondam capellanus Sancti Stephani tenuit de me in feudo et hereditate. et post eum Eraclius filius ejusdem Baldewini similiter in feudo et hereditate. quam etiam idem Eraclius dedit / et concessit predicte ecclesie Sancti Johannis et monachis sicut liberum feudum suum. tenendam de me et heredibus meis libere et quiete et honorifice finabiliter reddendo inde annuatim michi et heredibus meis .v. solidos pro omnibus seruitiis et rebus ad duos terminos scliciet [ . . . . ] Pro hac uero concessione et confirmatione dedit michi osbernus abbas de pecunia ecclesie Sancti Johannis Baptiste Colecestrie. xv. solidos de gersuma. Hec autem concessio et dimissio facta fuit in pleno Hustingo ciuitatis Londoniarum. Hiis testibus Radulfo de Cornelle. Henrico filio Ailwini. Jozelino presbitero Sancti Dunstani. Johanne filio Herlicon. Galaram. Roberto camerario. Radulfo filio Ade. Willelmo Afaite. Galfrido Blundo. Petro Bukerel. Gilberto Daneis. Willelmo filio Alani de Aldemannesberi. Roberto Brand. Roberto clerico. Osberto de Claketune. Alexandro filio ejus. Helya de Sancto Clemente. Petro clerico. Martino de Flestsede. et aliis multis.