Description (Repository) |
290. Grant by Abbot Walter to Norman Blund and his heirs of all the abbey's land in the parish of St Mary, Staining Lane (London), which belonged to Stephen the mercer. [1175 x 1190 (? 1187 x 89)]
Noverint presentes et futuri quod ego Walterus, Dei gratia abbas ecclesie Beati Petri Westmonasterii, et totus conventus eiusdem ecclesie concessimus et presenti carta capituli nostri confirmavimus Normanno Blundo et heredibus suis totam terram nostram in parochia Beate Marie in Stanningelane, cum omnibus pertinentiis suis, que fuit Stephani mercerii, quam emimus de Martino filio eius, habendam et tenendam de nobis et de ecclesia nostra inperpetuum libere et quiete et honorifice in feodo et hereditate; reddendo inde camerario nostro annuatim xij solidos pro omnibus rebus et pro omni servitio ad quatuor terminos anni, scilicet: infra octabis Pasche iij solidos; et infra octabis Sancti Johannis Baptiste iij solidos; et infra octabis Sancti Michaelis iij solidos; et infra xv dies Natalis Domini iij solidos. Et sciendum quod nos debemus warantizare prenominato Normanno et heredibus suis prenominatam terram cum omnibus pertinentiis suis contra omnes gentes per predictum servitium. Nec poterimus amplius exigere in predicta terra quam predictum servitium xij scilicet solidorum annuatim. Ipse autem Normannus fecit securitatem ecclesie nostre sacramento se conservaturum fidelitatem ipsi ecclesie et nobis de prenominato tenemento. Pro hac autem concessione et dimissione et presentis carte nostre confirmatione et warantizasione dedit prenominatus Normannus ecclesie nostre dimidiam marcam argenti in gersummam. Hiis testibus: Ricardo filio Reyneri; Henrico filio Ailwini ; Michaele filio Johannis; Radulfo filio Ade; Henrico filio Reyneri; Henrico Blundo; Radulfo de Winton'; Waltero Gerino; Johanne filio Eldmandi; Andrea filio Radulfi filii Ade; Ada fratre
eiusdem; et Nicholao fratre eorum; Ansello; Michaele clerico, et quampluribus aliis.
MS: WAD, f. 483.
Rubric: Carta abbatis et conventus Westmonasterii de terra in parochia Beate Marie de Staningelane. Reddendo annuatim xij solidos.
Marginalia: (1) Qwytt rent in Staninglane (17C). (2) Stannynglane. Date: Richard Fitz Reiner was sheriff 1187-89 (Reynolds, 'Rulers of London', 355). |