275. Confirmation by Abbot Laurence to Baldwin Crisp of the lands he holds of the abbey in London by hereditary right for the annual rent of £1. 19s. 3d. : the lands are specified in five parcels. [1158 x 1173]
Noverint ad quos littere iste pervenerint quod ego L[aurentius], Dei gratia abbas Westmonasterii, et conventus eiusdem loci concedimus et presenti carta confirmamus Baldewino Crispo omnes terras quas de nobis teneti in London' jure hereditarie possidendas, reddendo inde annuatim xxxix solidos et tres denarios, videlicet: de terra que in foro est que fuit Stephani filii Walding viginti novem solidos et xj denarios; de terra que fuit Roberti presbiteri de Sumersete chirch' iiij solidos et vj denarios; de terra in qua Gaufridus Pinchehaste manet xxxij denarios, de sopa Derman carnificis, quam Walterus le Lutre eidem Baldewino vendidit, ij solidos; de terra que fuit Willelmi le Lutre ij denarios. Hiis testibus: Magistro Radulfo; Magistro Mauricio; Alano dapifero; Rogero clerico; Simone clerico; Rogero cubiculario; Gerardo; Gileberto; Radulfo de Mulesham; Roberto clerico; Everardo aurifabro; Simone fratre eius; Johanne Thorneys; Osberto de Sutton; Johanne Blund; Alured de Westmonasterio; Aluredo filio Walteri.
MS: WAD, ff. 493v-494.
Rubric: Cirographum L. abbatis et conventus Westmonasterii de terris in London. Reddendo xxxix solidos et iij denarios per annum.
MS tenent.